Quintus, ubi Athenas rediit, non diutius dubitauit. Ad Academiam festinauit ut Theomnesto diceret ea quae in animo habebat. Theomnesto occurrit theatrum ineunti consiliumque ei exposuit. Ille non temptauit eum a proposito auertere. "Recte facis, Quinte", inquit. "Debes officium tuum perficere. Heu! Quot iuuenes iam ad bellum discesserunt!"
Quintus ab Academia in urbem festinauit ut Pompeium quaereret; ille enim constituerat cum Quinto ad Brutum ire. Quintus eum inuenit res suas componentem. "Paene paratus es, Pompei?" inquit; "hodie Athenis maneamus. Cras mane ad Academiam eamus ut amicos ualere iubeamus. Deinde ad Piraeum festinemus ut nauem inueniamus quae nos ad Brutum feret".
Postridie igitur Quintus Pompeiusque primum ad Academiam festinauerunt ut amicos ualere iuberent; deinde ad Piraeum contenderunt ut nauem quaererent quae ad Asiam itura erat; illic enim Brutus cum exercitu iam militabat. Vbi ad portum aduenerunt, nauis magistro in taberna bibenti occurrerunt qui illo ipso die ad Asiam nauigaturus erat. Ille eos libenter accepit nec uiaticum rogauit, quod Bruti causam adiuuare uolebat.
No hay comentarios:
Publicar un comentario